monumenta.ch > Ambrosius > sectio 37

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, In Psalmum David CXVIII Expositio, 22, 37
Dicunt ergo; Si murus est, aedificemus super eum receptacula: et si ianua est, sculpamus super eam tabulas cedrinas . Murus est anima sancti. Habet et Ecclesia muros suos, quae iam perfectior dicit: Ego civitas munita . Hic est murus, qui habet duodecim portas apostolicas, per quas populo nationum patet ingressus in Ecclesiam. Sed murus quamvis ambitum totius urbis includat, tunc tamen est munitior, cum receptacula habuerit praeparata, in quibus propugnatores urbis tutum speculandi ac tuendi possint habere subsidium. Sed quia rationabilis haec civitas est, et omnis spes eius in Dei verbo est: non ferrea, sed argentea ei propugnacula requiruntur, eloquiis coelestibus magis quam corporis voluptatibus hostiles impetus repulsare consueta. Eo fulta praesidio, eo splendore refulgens habilior Christi copulae iudicatur.